VERTENDI

VERTENDI
VERTENDI
crateras, unô ductu exhaustos, mos Veterum memoratur Papinio Statio, l. 6. Theb. v. 534. ubi de Herculis cratere,
——— illum Tirynthius olim
Ferre manu sola, spumantemque ore supinô
Vertere, seu monslri victor, seu Marte, solebat:
ut videl. penitus exhaustum. nempe prius vertebant pocula, quam de novo replerentur. E quo more prisco mansit in idiotismo Gallis vox verser, pro infundere. Casp. Barthius, Animadvers. ad l. Coeterum de verbo vertere, sic Scaliger, Poetices l. 2. c. 5. Vertere est idem quod sulcare aut scalpere; tollere aliquid e superficie, ita ut depressio relinquatur. In ceris igitur stylô cum ducerent notas, frequentativô usi sunt, sicut et agricolae. Vertunt enim terram, quia quod subtus erat, supra ut sit faciunt. Sic Cicero dixit, Literas exarare. Ad eum modum Versus dictae sunt lineae, seu sulci, quibus verba scribebantur --- Itaque in omni scriptura tractus singuli orationis versus sunt appellati. Postea quum redegissent cantum ad numerum castigatiorem, antiquum Versus nomen sibi fecêre peculiare. Vide quoque supra, voce Versus. De ritu precantium, se ad hanc illamque Mundi plagam; sacrificantium, aurigantium in Circo, aliorum, se in dextrum, in laevum latus, in orbem vertendi, diximus hîc passim suis locis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CRATER — ἀπὶ τȏυ κέρατος, quasi κερατὴρ, quoniam in cornua potio olim fundebatur; cuius rei vestigia certissima in antiquis inscriptionibus. D. Ambrosius, l. de Elia ac ieiunio, c. 17. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt, et si quis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

  • THEODOTIO — Ephesius, saeculô 2. Discipulus Tatiani, dein Marcionem sectatus, tandem ad Iudaeos transiit, qui ipsi Vet. Test. Graece vertendi legem imposuerunt. Quod sub Commodo Imperatore effectum dedit. Versio eius Aquilae exactior est translatione,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”